EGLOGE


First Eclogue to Giovanni del Virgilio by Dante Alighieri

Second Eclogue to Giovanni del Virgilio by Dante Alighieri

First Eclogue to Dante Alighieri by Giovanni del Virgilio

Second Eclogue to Dante Alighieri by Giovanni del Virgilio


I. DANTES ALAGHERII JOHANNI DE VIRGILIO

Vidimus in nigris albo patiente lituris Pyerio demulsa sinu modulamina nobis. Forte recensentes pastas de more capellas tunc ego sub quercu meus et Melibeus eramus. Ille quidem, cupiebat enim consciscere cantum, "Tityre, quid Mopsus? Quid vult? Edissere" dixit. Ridebam, Mopse; magis et magis ille premebat. Victus amore sui, posito vix denique risu, "Stulte, quid insanis?" inquam: "Tua cura capelle te potius poscunt, quanquam mala cenula turbet. Pascua sunt ignota tibi que Menalus alto vertice declivi celator solis inumbrat, herbarum vario florumque inpicta colore. Circuit hec humilis et tectus fronde saligna perpetuis undis a summo margine ripas rorans alveolus, qui, quas mons desuper edit, sponte viam, qua mitis erat, se fecit aquarum. Mopsus in his, dum lenta boves per gramina ludunt, contemplatur ovans hominum superumque labores; inde per inflatos calamos interna recludit gaudia, sic ut dulce melos armenta sequantur, placatique ruant campis de monte leones, et refluant unde, frondes et Menala nutent". "Tityre", tunc "si Mopsus" ait "decantat in herbis ignotis, ignora tamen sua carmina possum, te monstrante, meis vagulis prodiscere capris". Hic ego quid poteram, cum sic instaret anhelus? "Montibus Aoniis Mopsus, Melibee, quot annis, dum satagunt alii causarum iura doceri, se dedit et sacri memoris perpalluit umbra. Vatificis prolutus aquis, et lacte canoro viscera plena ferens et plenus ad usque palatum, me vocat ad frondes versa Peneyde cretas". "Quid facies?" Melibeus ait: "Tu tempora lauro semper inornata per pascua pastor habebis?". "O Melibee, decus vatum, quoque nomen in auras fluxit, et insomnem vix Mopsum Musa peregit"; retuleram, cum sic dedit indignatio vocem: "Quantos balatus colles et prata sonabunt, si viridante coma fidibus peana ciebo! Sed timean saltus et rura ignara deorum. Nonne triumphales melius pexare capillos et patrio, redeam si quando, abscondere canos fronde sub inserta solitum flavescere Sarno?". Ille: "Quis hoc dubitet? Propter quod respice tempus, Tityre, quam velox; nam iam senuere capelle quas concepturis dedimus nos matribus hircos". Tunc ego: "Cum mundi circumflua corpora cantu astricoleque meo, velut infera regna, patebunt, devincire caput hedere lauroque iuvabit: concedat Mopsus". "Mopsus" tunc ille "quid?" inquit. "Comica nonne vides ipsum reprehendere verba, tum quia femineo resonant ut trita labello, tum quia Castalias pudet acceptare sorores?" ipse ego respondi, versus iterumque relegi, Mopse, tuos. Tunc ille humeros contraxit et "Ergo quid faciemus" ait "Mopsum revocare volentes?". "Est mecum quam noscis ovis gratissima", dixi "ubera vix que ferre potest, tam lactis abundans; rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas. Nuli iuncta gregi nullis assuetaque caulis, sponte venire solet, numquam vi, poscere mulctram. Hanc ego prestolor manibus mulgere paratis, hac implebo decem missurus vascula Mopso. Tu tamen interdum capros meditere petulcos et duris crustis discas infigere dentes". Talia sub quercu Melibeus et ipse canebam, parva tabernacla nobis dum farra coquebant.


II. DANTES ALAGHERII JOHANNI DE VIRGILIO

Velleribus Colchis prepes detectus Eous alipedesque alii pulcrum Titana ferebant. Orbita, qua primum flecti de culmine cepit, currigerum canthum libratim quemque tenebat; resque refulgentes, solite superarier umbris, vincebant umbras et fervere rura sinebant. Tityrus hoc propter confugit et Alphesibeus ad silvam, pecudumque suique misertus uterque, fraxineam silvam tiliis platanisque frequentem. Et dum silvestri pecudes mixteque capelle insidunt herbe, dum naribus aera captant, Tityrus, hic annosus enim, defensus acerna fronde soporifero gravis incumbebat odori; nodosoque piri vulso de stirpe bacillo stabat subnixus, ut diceret, Alphesibeus. "Quod mentes hominum" fabatur "ad astra ferantur, unde fuere, nove cum corpora nostra subirent; quod pisces coeant pelagi pelagusque relinquant flumina qua primum Nerei confinia tangunt; Caucason Hyrcane maculent quod sanguine tigres, et Libies coluber quod squama verrat arenas, non miror, nam cuique placent conformia vite, Tityre; sed Mopso miror, mirantur et omnes pastores alii mecum Sicula arva tenentes, arida Ciclopum placeant quod saxa sub Ethna". Dixerat, et calidus et gutture tardus anhelo iam Melibeus adest et vix "En, Tityre" dixit. Inrisere senes iuvenilia guttura, quantum Sergestum e scopulo vulsum risere Sicani. Tum senior viridi canum de cespite crinem sustulit et patulis efflanti naribus infit: "O nimium iuvenis, que te nova causa coegit pectoreos cursu rapido sic angere folles?". Ille nichil contra, sed, quam tunc ipse tenebat, cannea cum tremulis coniuncta est fistula labris, sibilus hinc simplex avidas non venit ad aures, verum, ut arundinea puer is pro voce laborat, mira loquar, sed vera tamen, spiravit arundo: Forte sub inriguos colles, ubi Sarpina Rheno; et, tria si flasset ultra spiramina flata, centum carminibus tacitos mulcebat agrestes. Tityrus et secum conceperat Alphesibeus, Tityron et voces compellant Alphesibei: "Sic, venerande senex, tu roscida rura Pelori deserere auderes, antrum Ciclopis iturus?". Ille: "Quid hoc dubitas? Quid me, carissime, tentas?". "Quid dubito? Quid tento?" refert tunc Alphesibeus: "Tibia non sentis quod fit virtute canora numinis et similis natis de murmure cannis, murmure pandenti turpissima tempora regis qui iussu Bromii Pactolida tinxit arenam? Quod vocet ad litus Ethneo pumice tectum, fortunate senex, falso ne crede favori, et Driadum miserere loci pecorumque tuorum. Te iuga, te saltus nostri, te flumina flebunt absentem et Mymphe mecum peiora timentes, et cadet invidia quam nunc habet ipse Pachynus; nos quoque pastores te cognovisse pigebit. Fortunate senex, fontes et pabula nota desertare tuo vivaci nomine nolis". "O plus quam media merito pars pectoris huius" (atque suum tetigit) longevus Tityrus inquit, "Mopsus amore pari mecum connexus ob illas que male gliscentem timide fugere Pyreneum, litora dextra Pado ratus a Rubicone sinistra me colere, Emilida qua terminat Adria terram, litoris Ethnei commendat pascua nobis, nescius in tenera quod nos duo degimus herba Trinacride montis, quo non fecundius alter montibus in Siculis pecudes armentaque pavit. Sed quanquam viridi sint postpondea Pelori Ethnica saxa solo, Mopsum visurus adirem, hic grege dimisso, ni te, Polipheme, timerem". "Quis Poliphemon" ait "non horreat" Alphesibeus "assuetum rictus humano sanguine tingui, tempore iam ex illo quando Galathea relicti Acidis heu miseri discerpere viscera vidit? Vix illa evasit: an vis valuisset amoris, effera dum rabies tanta perferbuit ira? Quid, quod Achemenides, sociorum cede cruentum tantum prospiciens, animam vix claudere quivit? A, mea vita, precor, numquam tam dira voluptas te premat, ut Rhenus et Nayas illa recludat hoc illustre caput, cui iam frondator in alta virgine perpetuas festinat cernere frondes". Tityrus arridens et tota mente secundus verba gregis magni tacitus concepit alumni. Sed quia tam proni scindebant ethra iugales, ut rem quamque sua iam multum vinceret umbra, virgiferi, silvis gelida cum valle relictis, post pecudes rediere suas, hirteque capelle, inde velut reduces ad mollia prata, preibant. Callidus interea iuxta latitavit Iollas, omnia qui didicit, qui retulit omnia nobis: ille quidem nobis, et nos tibi, Mopse, poymus.


[Questi sono i due componimenti di Giovanni del Virgilio a cui Dante rispose con le due egloghe]. I. JOHANNES DE VIRGILIO DANTI ALAGHERII

Pyeridum vox alma, novis qui cantibus orbem mulces letifluum, vitali tollere ramo dum cupis, evolvens triplicis confinia sortis indita pro meritis animarum, sontibus Orcum, astripetis Lethem, epyphebia regna beatis, tanta quid heu semper iactabis seria vulgo, el nos pallentes nichil ex te vate legemus? Ante quidem cythara pandum delphyna movebit Davus et ambigue Sphyngos problemata solvet, Tartareum preceps quam gens ydiota figuret et segreta poli vix experata Platoni: que tamen in triviis nunquam digesta coaxat comicomus nebulo, qui Flaccum pelleret orbe. "Non loquor his, ymo studio callentibus", inquis. Carmine sed laico: clerus vulgaria tempnit, et si non varient, cum sint ydiomata mille. Preterea nullus, quos inter es agmine sextus, nec quem consequeris celo, sermone forensi descripsit. Quare, censor liberrime vatum, fabor, si fandi paulum concedis habenas. Nec margaritas profliga prodigus apris, nec preme Castalias indigna veste sorores; at, precor, ore cie que te distinguere possint carmine valisono, sorti comunis utrique. Et iam multa tuis lucem narratibus orant: dic age quo petiit Iovis armiger astra volatu, dic age quos flores, que lilia fregit arator, dic Frigios damas laceratos dente molosso, dic Ligurum montes et classes Parthenopeas, carmine quo possis Alcide tangere Gades et quo te refluus relegens mirabitur Hyster, et Pharos et quondam regnum te noscet Helysse. Si te fama iuvat, parvo te limite septum non contentus eris, nec vulgo iudice tolli. En ego iam primus, si dignum duxeris esse, clericus Aonidum, vocalis verna Maronis, promere gimnasiis te delectabor ovantum inclita Peneis redolentem tempora sertis, ut prevectus equo sibi plaudit preco sonorus festa trophea ducis populo pretendere leto. Iam michi bellisonis horrent clangoribus aures: quid pater Apeninus hiat? quid concitat equor Tirrenum Nereus? quid Mars infrendet utroque? Tange chelim, tantos hominum compesce labores. Ni canis hec, alios ad te pendendo, poeta omnibus ut solus dicas, indicta manebunt. Si tamen Eridani michi spem mediamne dedisti quod visare notis me dignareris amicis, nec piget enerves numeros legisse priorem quos strepit arguto temerarius anser olori, respondere velis, aut solvere vota, magister.


II. JOHANNES DE VIRGILIO DANTI ALAGHERII. (ECLOGA RESPONSIVA)

Forte sub inriguos colles, ubi Sarpina Rheno obvia fit, viridi niveos interlita crines nympha procax, fueram nativo conditus antro. Frondentes ripas tondebant sponte iuvenci, mollia carpebant agne, dumosa capelle. Quid facerem? Nam solus eram puer incola silve: irruerant alii causis adigentibus urbem, nec luci Nisa michi nec respondebat Alexis, suetus uterque comes. Calamos moderabar ydraules falce recurvella, cuncte solamina, quando litoris Adriaci resonantem Tityron umbra, qua dense longo pretexunt ordine pinus pascua, porrecte celo genioque locali, alida myrtetis et humi florentibus herbis, quaque nec arentes Aries fluvialis arenas esse sinit, molli dum postulat equora villo, retulit ipse michi flantis leve sibilus Euri, quo vocalis odor per Menala celsa profusus balsamat auditus et lac distillat in ora, quale nec a longo meminerunt tempore mulsum custodes gregium, quanquam tamen Archades omnes. Archades exultant audito carmine Nymphe pastoresque boves et oves hirteque capelle arrectisque onagri decursant auribus ipsi: ipsi etiam Fauni saliunt de colle Licei. Et mecum: "Si cantat oves et Tityrus hircos aut armenta trahit, quianam civile canebas urbe sedens carmen, quando hoc Benacia quondam pastorale sonans detrivit fistula labrum? Audiat in silvis et te cantare bubulcum". Nec mora, depostis calami maioribus, inter arripio tenues et labris flantibus hysco. A, divine senex, a sic eris alter ab illo! Alter es, aut idem, Samio si credere vati sic liceat Mopso, sicut liceat Melibeo. Eheu pulvereo quod stes in tegmine scabro et merito indignans singultes pascua Sarni rapta tuis gregibus, ingrate dedecus urbi, humectare genas lacrimarum flumine Mopso parce tuo, nec te crucia crudelis et illum, cuius amor tantum, tantum complectitur, inquam, iam te, blande senex, quanto circunligat ulmum proceram vitim per centum vincula nexu. O si quando sacros iterum flavescere canos fonte tuo videas et ab ipsa Phillide pexos, quam visando tuas tegetes miraberis uvas! Ast intermedium pariat ne tedia tempus letitie, spectare potes quibus otior antris et mecum pausare. Simul cantabimus ambo: ipse levi calamo, sed tu gravitate magistrum firmius insinuans, ne quem sua deserat etas. Ut venias, locus ipse vocat: fons humidus intus antra rigat, que saxa tegunt, virgulta flabellant; circiter origanum redolet; quoque causa soporis herba papaveris est, oblivia, qualiter aiunt, grata creans; serpylla tibi substernet Alexis, quem Corydon vocet ipse rogent; tibi Nisa lavabit ipsa pedes accinta libens cenamque parabit; Testilis hec inter piperino polvere fungos condiet, et permixta doment multa allia, si quos forsitan inprudens Melibeus legerit hortis; ut comedas apium memorabunt mella susurri; poma leges Niseque genas equantia mandes, pluraque servabis nimio defensa decore. Iamque superserpunt hedere radicibus antrum, serta parata tibi. Nulla est cessura voluptas. Huc ades: hue venient, qui te pervisere gliscent, Parrhasii iuvenesque senes, et carmina leti qui nova mirari cupiantque antiqua doceri. Hi tibi silvestres capreas, hi tergora lincum orbiculata ferent, tuus ut Melibeus amabat. Huc ades, et nostros timeas neque, Tityre, saltus; namque fidem celse concusso vertice pinus glandifereque etiam quercusque arbusta cedere. Non hic insidie, non hic iniuria, quantas esse putas. Non ipse michi te fidis amanti? sunt forsan mea regna tibi despecta ? Sed ipsi di non erubuere cavis habitare sub antris: testis Achilleus Chyron et pastor Apollo. Mopse, quid es demens? Quia non permittet Iollas comis el urbanus, dum sunt tua rustica dona, hisque tabernaclis non est modo tutius antrum, quis potius ludat. Sed te quis mentis anhelum ardor agit, vel que pedibus nova nata cupido? Miratur puerum virgo, puer ipse volucrem, et volucris silvas et silve flamina verna; Tityre, te Mopsus: miratio gignit amorem. Me contempne: sitim frigio Musone levabo, scilicet, hoc nescis? fluvio potabor avito. Quid tamen interea mugit mea bucula circum? quadrifluumne gravat coxis humentibus uber? Sic reor: en propero situlas inplere capaces lacte novo, quo dura queant mollescere frusta. Ad mulctrale veni, si tot mandabimus illi vascula, quot nobis promisit Tityrus ipse. Sed lac pastori fors est mandare superbum. Dum loquor, en comites, et sol de monte rotabat.