EPISTOLA VI
Go to Bibliography
Dantes Alagherii Florentinus et exul immeritus scelestissimis Florentinus intrinsecis.
1. Aeterni pia providentia Regis, qui dum coelestia
sua bonitate perpetuat, infera nostra despiciendo non
deserit, sacrosancto Romanorum imperio res humanas
disposuit gubernandas, ut sub tanti serenitate praesidii genus mortale quiesceret, et ubique, natura poscente, < civiliter degeretur.1 Hoc etsi divinis comprobatur elogiis a 2, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas,3 non leviter tamen veritati applaudit, quod solio Augustali vacante totus orbis exorbitat,4 quod
nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, 5 et quod Italia misera, sola, privatis arbitriis derelicta, omniquee publico modernamine destituta, quanta ventorum fluctuumqued concussione feratur verba non caperent,7 sed et vix Itali infelices lacrymis metiuntur. Igitur in hanc Dei manifestissimam voluntatem quicumque temere praesumendo tumescunt, si gladius eius qui dicit, 'mea est ultio',1 de coelo non cecidit, ex nunc severi judicis adventante iudicio pallore notentur.
2. Vos autem divina iura et humana transgredientes, quos dira cupiditatis ingluvies paratos in omne nefas illexit, nonne terror secundae mortis2 exagitat, ex quo, primi et soli iugum libertatis 3 horrentes, in Romani principis, Mundi regis et Dei ministri, gloriam fremuistis 4 ; atque iure praescriptionis utentes, debitae subiectionis officium denegando, in rebellionis vesaniam maluistis insurgere?5
An ignoratis, amentes et discoli,6
publica iura cum sola temporis terminatione finiri, et nullius praescriptionis calculo fore obnoxiaa? Nempe legum sanctiones almaeb7declarant, et humana ratio percunctando decernit, publica rerum dominia, quantalibet diuturnitate neglecta, nunquam posse vanescere vel abstentuata conquiri e. Nam quod ad omnium cedit utilitatem, sine omnium detrimento interire non potest, vel etiam infirmari. Et hoc Deus et natura non vult, et mortalium penitus abhorreret adsensusd . Quid fatua tali opinione submota, tamquam alteri Babylonii,8 pium deserentes imperium nova regna tentatis, ut alia sit Florentina civilitas, alia sit Romana? Cur apostolica monarchine similiter invidere non libet; ut si Delia geminatur in coelo, geminetur et Delius? 1 Atqui si male ausa2 rependere vobis non est terrori,a 5 territet saltem b obstinata praecordia, quod non inodo sapientia, sed initium eius 4 ad poenam culpae vobis ablatum est. Nulla etenim conditio delinquentis formidolosior, quam impudenter et sine Dei timore quidquid libet agentis. Hac nimirum persaepe animadversione percutitur impius, ut morieins obliviscatur sui, qui dum viveret oblitus est Dei.
3. Sin prorsus arrogantia vestra insolens adeo roris altissimi, ceu cacumina Gelboe,5 vos fecit exsoites ut senatus aeterni consulto restitisse timori non fuerit, nec etiam non timuisse timetis; numquid timor ille perniciosus, humanus vidlicet atque mundanus, abesse
poterit, superbissimi vestri sanguinis vestraeque multum lacrymandae rapinae inevitabili naufragio properante? An septi vallo ridiculo cuiquam defensioni confiditisc 0 male concordes! 0 mira cupidine obcaecati d 6 Quid vallo sepsisse, quid propugnaculis vos et pinnis vallo sepsisse, quid propugnaculis vosa a et pinnisb 1 armasse iuvabit,2 quum advolaverit aquila in auro terribilis,3 quae nunc Pirenen, nunc Caucnson, nunc Atlanta4 supervolans, militiae coeli5 magis confortata sufflamine6
vasta maria quondam transvolando despexit? Quid, quum adfore stupescetis, miserrimi hominum, delirantis Hesperiae7 domitorem? Non equidem spes quam frustra
sine more fovetis, reluctantia ista iuvabitur, sed hac obicea iusti regis adventus inflammabitur ampliusb, ac
indignata misericordia semper concomitans eius exercitum avolabit; et quo falsae libertatis trabeam1 tueri existimatis, eo verae servitutis in ergastula concidetis.
Miro namque Dei iudicio quandoque agi credendum est,ut unde digna supplicia impiusd declinare arbitratur, indee in ea gravius praecipitetur; et qui divinae voluntati reluctatus est et sciens et volens, eidem militet
nesciens atque nolens.2
4. Videbitis aedificia vestra non necessitati prudenter instructa, sed delitiis inconsulte mutata, quae
Pergama rediviva3 non cingunt, tam ariete ruere, tristes, quam igne cremari. Videbitis plebem circumquaque furentem nunc in contraria, pro et contra, deindef in
idem adversus vos horrenda clamantem, quoniam simul et g ieiuna et timida nescit esse.4 Templa quoque
spoliata, quotidie matronarum frequentata concursa, parvulosque adinirantes et inscios peccata patrum luere
destinatos videre pigebit. Et si praesaga mens6 mea non fallitur, sic signis veridicis, sicut inexpugnabilibus
argumentis instructa praenuntians, urbem diutino moerore confectam in manus alienorum tradi finaliter,
plurima vestri parte seu necea seu captivitateb deperdita, perpessuric exilium pauci cam fletu cernetis. Utque
breviter colligam, quas tuit calamitates illa civitas gloriosa in fide pro libertate, Saguntum1, ignominiose
vos eas in perfidia pro servitute subire necesse est.
5. Nec ab inopina Parmensium fortuna sumatis audaciam, qui, malesuada fame2 urgente, murmurnntes in
invicem, 'prius moriamurd et in media arina ruamus',3
in castra Caesaris, absente Caesare, proruperunt. Nam et hi, quinquam de Victoria victoriam sinte 4 adepti,5
nihilominus ibi sunt de dolore dolorem memorabiliter consecuti. Sed recensete fulmina Federici prioris;
Mediolanum consulite pariter et Spoletum1; quoniam ipsorum perversione simul et eversione discussa viscera
vestra nimium dilatata frigescent, et corda vestra nimium ferventia contrahentur.2 Haa Tuscorum vanissimi, tam natura qunm vitio insensati b Quamc in
in noctis tenebris malesnae mentis pedes 3 oberrent ante oculos pennatorum,4 nec perpenditis necd figuratis ignari.
Vident namque vos pennati et immaculati in via,1 quasi stantes in limine a carceris, et miserantem quempiam, ne forte vos liberet captivatos et b 2 in compedibus adstrictos et manicis, propulsantes. Nec advertitis dominantem cupidinem, quia caeci estis, venenoso susurrio d 3 blandientem, mnis frustatoriis 4 cohibentem, nec non
captivanteme vos in lege peccati,5 ac sacratissimis legibus, quae iustitiae naturalis imitantur imaginem, parere vetantem; observantia quarum, si laeta, si libera, non tantum non servitus esse probatur, quin immo, perspicaciter intuenti, liquet6 ut est ipsa summa libertas. Nam
quid aliud haec nisi liber cursus voluntatis in actum, quem suis leges mansuetis expediunt? Itaque sulis existentibus liberis qui voluntarie legi obediunt, quosg vos esse censebitis, qui, dum praetenditis libertatis affectum, contrn leges universas in legum principem conspiratis?
6.O miserrima Faesulonorum propago,1 et iterum iam punitaa 2 a barbaries! An pnrum timoris praelibata
incutiunt? Omnino vos tremere arbitror vigilantes, quamquam spem simuletis in facie verboque mendaci, atque in somniis expergisci plerumque, sive pavescentes
infusa praesagia, sive diurna consilia recolentes. Verum si merito trepidantes insanisse poenitet non dolentes,3
ut in amaritudinem poenitentiae metus dolorisque rivuli b confluant, vestris amimis infigenda supersunt, quod Romanae rei baiulus,4 hic divuse 5 et triumphator6
Henricus, non sua privata sed publica mundi commoda sitiens, ardua proa a nobis aggressus est, sua sponte poenas
nostras participans, tamquam ad ipsum, post Christum, digitum prophetiae propheta direxerit Isaias, quum, Spiritu Dei revelante, praedixit: 'Vere languores nostros ipse tulit,et dolores nostros ipse portavit.'1 Igitur tempus
amarissime poenitendi vos temereb praesumptorumc, si dissimulare non vultis, adesse conspicitis. Et sera poenitentia hoc a modo2 veniae genitiva non erit; quin potius
tempestivae animadversionis exordium. Est enim: quoniam peccator percutitur ut sine retractatione moriatur.d 3
Scriptume pridie Kalendasf Aprilesg in finibus Tusciae4 sub fonteh Sarni5, faustissimi cursus Henrici
Caesaris ad Italiam anno primo.
|